monumenta.ch > Hieronymus > 30
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXIX <<<     >>> XXXI

CAPUT XXX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et concepit Bala, et peperit Iacob filium: et dixit Rachel: Iudicavit me Dominus, et exaudivit vocem meam, et dedit mihi filium: propterea vocavit nomen eius Dan. Causam nominis expressit, ut ab eo quod iudicasset se Dominus, filio ancillae, iudicii nomen imponeret: DAN quippe interpretatur iudicium.
2 Et concepit adhuc, et peperit Bala ancilla Rachel filium secundum Iacob: et dixit Rachel: Habitare fecit me Deus habitatione cum sorore mea, et invalui: et vocavit nomen eius Nephthalim. Causam nominis Nephthalim, alia hic multo exponitur, quam in libro Hebraeorum Nominum scripta est. Unde et Aquila ait, συνανέστρεψέν με Θεὸς, καὶ συνανεστράφην, pro quo in Hebraeo scriptum est, NEPHTHULE ELOIM, NEPHTHALETHI. Unde a conversione, sive a comparatione, quia utrumque sonat, conversionem, sive comparationem, Nephthalim nomen filio imposuit. Quod autem sequitur.
3 Et peperit Zelpha ancilla Liae Iacob filium: et dixit Lia, In fortuna: et vocavit nomen eius Gad. Ubi nos posuimus, in fortuna, et Graece dicitur, ἐν τύχῃ, quae potest eventus dici: in Hebraeo habet BAGAD, quod Aquila interpretatur, venit accinctio. Nos autem dicere possumus in procinctu. BA enim potest praepositionem sonare in, et venit. Ab eventu ergo, sive procinctu, qui GAD dicitur, Zelphae filius Gad vocatus est. Sequitur:
4 Et peperit Zelpha ancilla Liae filium secundum Iacob: et dixit Lia, Beata ego, quia beatificant me mulieres: et vocavit nomen eius Aser, divitiae. Male additae sunt divitiae, id est, πλοῦτος,|gr cum etymologia nominis Aser Scripturae auctoritate pandatur dicentis: Beata sum ego, et beatificant me mulieres. Et ab eo quod beata dicatur ab hominibus, filium suum beatum vocaverit; ASER ergo non divitiae, sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco. Nam in aliis secundum ambiguitatem verbi possunt et divitiae sic vocari.
5 Et audivit Deus Liam, et concepit, et peperit Iacob filium quintum, et dixit Lia: Dedit Deus mercedem meam mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: et vocavit nomen eius Issachar. Etymologiam huius nominis Septuaginta Interpretes ediderunt, est merces. Non utique, ut plerique addito pronomine male legunt, aestimandum est ita scriptum esse, quod est merces, sed totum nomen interpretatur, est merces. Is quippe dicitur est, , et SACHAR, merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum, qui Racheli debebatur, ad se viri emerat. Sequitur:
6 Et concepit adhuc Lia, et peperit filium sextum Iacob, et dixit Lia, Dotavit me Deus dote bona: In hoc tempore habitabit mecum vir meus, quia peperi ei sex filios: et vocavit nomen eius Zabulon. Ubi nos posuimus, habitabit mecum, et Septuaginta interpretati sunt, diliget me: in Hebraeo habet IEZBULENI. Et est sensus, quia sex filios genui Iacob, propterea iam secura sum: habitabit enim mecum vir meus. Unde et filius meus vocatur habitaculum. Male igitur et violenter in libro Nominum, Zabulon, fluxus noctis interpretatur.
7 Et post haec peperit filiam, et vocavit nomen eius Dina. Haec transfertur in causam, quam significantius Graeci δίκην vocant. Iurgii enim in Sicimis causa exstitit. Post filios, et parentum ponenda sunt nomina. LIA, interpretatur laborans. RACHEL, ovis, cuius filius IOSEPH, ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocatur augmentum.
8 Transibo in universo pecore tuo hodie: separa inde omne pecus varium et discolor: et omne pecus unius coloris in agnis et varium et discolor in capris, erit merces mea: et respondebit mihi iustitia mea in die crastino, cum venerit merces mea coram te: omne in quo non fuerit varium et discolor in capris, et in agnis, furtum erit apud me, et caetera. Multum apud Septuaginta Interpretes confusus est sensus, et usque in praesentem diem nullum potui invenire nostrorum, qui ad liquidum quid in hoc loco diceretur, exponeret. Vis, inquit, Iacob, me servire tibi etiam alios septem annos, fac quod postulo. Separa omnes discolores et varias, tam oves quam capras, et trade in manus filiorum tuorum. Rursumque ex utroque grege, alba et nigra pecora, id est, unius coloris, da mihi. Si quid igitur ex albis et nigris, quae unius coloris sunt, varium natum fuerit, meum erit: si quid vero unius coloris, tuum. Rem non difficilem postulo. Tecum facit natura pecorum, ut alba ex albis, et nigra nascantur ex nigris: mecum erit iustitia mea, dum Deus humilitatem meam respicit et laborem. Optionem Laban datam libenter arripuit, et ita ut Iacob postulabat faciens, trium dierum iter inter Iacob et filios suos separavit, ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Itaque Iacob novam stropham commentus est, et contra naturam albi et nigri pecoris, naturali arte pugnavit. Tres enim virgas, populeas et amygdalinas et maligranati, quamquam Septuaginta styracinas et nucinas et plataninas habeant, ex parte decorticans, varium virgarum fecit colorem, ut ubicumque in virga corticem reliquisset, antiquus permaneret color: ubi vero tulisset corticem, color candidus panderetur. Observabat ergo Iacob et tempore, quo ascendebantur pecora, et post calorem diei ad potandum avida pergebant, discolores virgas ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis, in ipsa potandi aviditate, oves et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum avide bibunt, et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis, varius erat etiam imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint, sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu, quae concipiunt, talem sobolem procreent: cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri: et Quintilianus in ea controversia, in qua accusabatur matrona quae Aethiopem pepererit, pro defensione illius argumentetur, hanc conceptuum esse naturam, quam supra diximus. Postquam autem nati fuerant haedi, et agni varii et discolores ex albis et unius coloris gregibus, separabat illos Iacob, et procul esse faciebat a pristino grege. Si qui autem nascebantur unius coloris, id est, albi, sive nigri, tradebat in manus filiorum Laban: et ponebat virgas quas decorticaverat, in canalibus quibus effundebantur aquae, et veniebant ad potandum contra pecora, ut conciperent eo tempore, cum venirent ad potandum.
9 Et concipiebant pecora contra virgas Iacob, virgas quas posuerat coram pecoribus in canalibus ad concipiendum in eis, et in serotinis ovibus non ponebat; et fiebant serotina Laban, et temporanea Iacob. Hoc in Septuaginta Interpretibus non habetur, sed pro serotinis et temporaneis, aliud nescio quid, quod a sensum non pertinet, transtulerunt. Quod autem dicit Scriptura, hoc est: Iacob prudens et callidus iustitiam et aequitatem etiam in nova arte servabat. Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit, ut et ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur. Si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur, quia melior vernus est fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur. Quaecumque autem oves et caprae sero quaerebant marem, ante earum oculos non ponebat, ut unius coloris pecora nascerentur. Et quidquid primum nascebatur, suum erat, quia discolor et varium erat: quidquid postea, Laban: unius enim tam in nigro, quam in albo, coloris pecus oriebatur. In eo autem loco ubi scriptum est, ut conciperent in virgis: in Hebraeo habet IEAMENA. Vim verbi Hebraici nisi circumitu exprimere non possum. IEAMENA enim proprie dicitur extremus in coitu calor, quo corpus omne concutitur, et patranti voluptati vicinus est finis.



Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXIX <<<     >>> XXXI
monumenta.ch > Hieronymus > 30